

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 11: Versus 24
Cum immundus spiritus.Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio.Exierit.Exivit diabolus a Judaeis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quae erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridae et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judaeos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisaeorum et caeremoniis legis, quae jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem daemonum. Et modo deteriores Israelitae sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Aegypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere.Quaerens requiem et non invenit.Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit:Revertar in domum meam unde exivi.Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.